- SITHIU
- SITHIUvel Audomaropolis, coenobium, a loco seu villa prius, a S. Audomaro Bononiensium et Tarvennensium Episcopo posterius nomen nactum, saepius ab auctore suo et primo Abbate S. Bertini cognominatur. Nunc S Audomari nomen retinet, vulgo S. Omer, ac A. C. 1559. sedes Episcopalis cui Area, Hisdinium, Gravenenga, aliaque loca subiecta, evasit. In monasterium Sithiu, post depositionem et tonsionem detrusus est Childericus Francorum Rex ibique trienniô post obiit ac sepultus est, A. C. 754. Erat autem hic vicus in pago Tarvennensi, ad Agnionem fluv. quem, auctore Audomaro; Adroaldus loci dominus Betrino, ad exstruendum monasterium, donavit: e quo vico munitum et frequens oppid. paulatim est factum Sed et extra muros Sithiu monasterium in honorem B. Mariae ab Audomaro Episcopo in vertice collis exstructum et priori subiectum est. Teruannâ dein A. C. 1553. a Carolo V. solo aequatâ, quae caput Morinorum et sedes Episcopalis antiquissima fuerat, partem eius dioeceseos Bononia sibi vindicavit, pars maior Audomaropoli et Iprae est attributa. Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.